Liber Leviticus*

Caput 22: Versus 18

Homo de domo Israel,etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina aedificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendoideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit haec oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quae est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.
(* Traductions européennes)